

Liber Job*
Caput 3: Versus 18
Et quondam vincti.Justi, etsi a desideriis quieti, dum tamen in corpore, molestia suae corruptionis ligati sunt. Corpus enim gravat animam, et repugnat caro spiritui. Sunt et vincula corporea, fames, sitis, et hujusmodi quae hic nequeunt solvi: sed et ab omnibus in libertate gloriae filiorum Dei solventur. Vide gradus: impii conversi cessant; exercitati in intimo sinu quiescunt; a vinculis corruptionis absoluti ad libertatem perveniunt. Sed quid hic interim egerint, subdit:Qui non audierunt, etc.Exactor diabolus, qui semel nummum deceptionis homini contulit, et quotidie debitum mortis exigit, vox ejus est tentatio. Audit qui tentatur, et resistit: exaudit qui consentit. Idem de interna pace, quia quod mens valde amat, saepius replicat.